Latin · ~7 min
Lines 1.87-1.128
Ovid, XIII. Laodamia Protesilao 1.87-128
Not analysed yet
ut vidi, ingemui, tacitoque in pectore dixi:
"signa reversuri sint, precor, ista viri!"
haec tibi nunc refero, ne sis animosus in armis.
fac, meus in ventos hic timor omnis eat!
Sors quoque nescio quem fato designat iniquo,
qui primus Danaum Troada tangat humum:
infelix, quae prima virum lugebit ademptum!
di faciant, ne tu strenuus esse velis!
inter mille rates tua sit millensima puppis
iamque fatigatas ultima verset aquas!
hoc quoque praemoneo: de nave novissimus exi!
non est, quo properas, terra paterna tibi.
cum venies, remoque move veloque carinam
inque tuo celerem litore siste gradum!
Sive latet Phoebus seu terris altior exstat,
tu mihi luce celer, tu mihi nocte venis:
nocte tamen quam luce magis. nox grata puellis,
quarum suppositus colla lacertus habet.
aucupor in lecto mendaces caelibe somnos;
dum careo veris gaudia falsa iuvant.
Sed tua cur nobis pallens occurrit imago?
cur venit a labris multa querela tuis?
excutior somno simulacraque noctis adoro;
nulla caret fumo Thessalis ara meo:
tura damus lacrimamque super, qua sparsa relucet,
ut solet adfuso surgere flamma mero.
quando ego te reducem cupidis amplexa lacertis
languida laetitia solvar ab ipsa mea?
quando erit, ut lecto mecum bene iunctus in uno
militiae referas splendida facta tuae?
quae mihi dum referes, quamvis audire iuvabit,
multa tamen capies oscula, multa dabis.
semper in his apte narrantia verba resistunt;
promptior est dulci lingua refecta mora.
Sed cum Troia subit, subeunt ventique fretumque;
spes bona sollicito victa timore cadit.
hoc quoque, quod venti prohibent exire carinas,
me movet: invitis ire paratis aquis.
quis velit in patriam vento prohibente reverti?
a patria pelago vela vetante datis!
ipse suam non praebet iter Neptunus ad urbem.
quo ruitis? vestras quisque redite domos!