Latin · ~7 min
Lines 1.87-1.126
Ovid, XV. Sappho Phaoni 1.87-126
Not analysed yet
hunc ne pro Cephalo raperes, Aurora, timebam!
(et faceres sed te prima rapina tenet!)
hunc si conspiciat, quae conspicit omnia, Phoebe,
iussus erit somnos continuare Phaon.
hunc Venus in caelum curru vexisset eburneo,
sed videt et Marti posse placere suo.
o nec adhuc iuvenis, nec iam puer, utilis aetas,
o decus atque aevi gloria magna tui,
huc ades inque sinus, formose, relabere nostros:
non ut ames oro, me sed amare sinas!
Scribimus et lacrimis oculi rorantur obortis;
adspice quam sit in hoc multa litura loco.
si tam certus eras hinc ire, modestius isses,
et modo dixisses "Lesbi puella, vale!"
non tecum lacrimas, non oscula nostra tulisti;
denique non timui, quod dolitura fui.
nil de te mecum est, nisi tantum iniuria. nec tu,
admoneat quod te, pignus amantis habes.
non mandata dedi. neque enim mandata dedissem
ulla, nisi ut nolles immemor esse mei.
per tibi qui numquam longe discedit Amorem
perque novem iuro, numina nostra, deas,
cum mihi nescio quis "fugiunt tua gaudia" dixit
nec me flere diu, nec potuisse loqui;
et lacrimae deerant oculis et verba palato,
adstrictum gelido frigore pectus erat.
postquam se dolor invenit nec pectora plangi
nec puduit scissis exululare comis,
non aliter quam si nati pia mater adempti
portet ad exstructos corpus inane rogos.
gaudet et e nostro crescit maerore Charaxus
frater et ante oculos itque reditque meos.
utque pudenda mei videatur causa doloris,
"quid dolet haec? certe filia vivit!" ait.
non veniunt in idem pudor atque amor; omne videbat
vulgus; eram lacero pectus aperta sinu.
Tu mihi cura, Phaon; te somnia nostra reducunt
somnia formoso candidiora die.
illic te invenio, quamvis regionibus absis;
sed non longa satis gaudia somnus habet.