Latin · ~7 min
Lines 1.45-1.86
Ovid, XV. Sappho Phaoni 1.45-86
Not analysed yet
hoc quoque laudabas, omni tibi parte placebam
sed tunc praecipue, cum fit Amoris opus.
tunc te plus solito lascivia nostra iuvabat
crebraque mobilitas aptaque verba ioco
et quod, ubi amborum fuerat confusa voluptas,
plurimus in lasso corpore languor erat.
Nunc tibi Sicelides veniunt nova praeda puellae.
quid mihi cum Lesbo? Sicelis esse volo.
o vos erronem tellure remittite vestra,
Nisiades matres Nisiadesque nurus!
nec vos decipiant blandae mendacia linguae:
quod vobis dicit, dixerat ante mihi.
tu quoque quae montes celebras, Erycina, Sicanos
(nam tua sum) vati consule, diva, tuae!
an gravis inceptum peragit fortuna tenorem
et manet in cursu semper acerba suo?
sex mihi natales ierant, cum lecta parentis
ante diem lacrimas ossa bibere meas.
arsit inops frater meretricis captus amore
mixtaque cum turpi damna pudore tulit.
factus inops agili peragit freta caerula remo,
quasque male amisit, nunc male quaerit opes.
me quoque, quod monui bene multa fideliter, odit;
hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit.
et tamquam desit, quae me sine fine fatiget,
accumulat curas filia parva meas.
Ultima tu nostris accedis causa querelis;
non agitur vento nostra carina suo.
ecce iacent collo sparsi sine lege capilli
nec premit articulos lucida gemma meos.
veste tegor vili, nullum est in crinibus aurum,
non Arabum noster dona capillus habet.
cui colar infelix aut cui placuisse laborem?
ille mei cultus unicus auctor abes.
molle meum levibusque cor est violabile telis
et semper causa est, cur ego semper amem,
sive ita nascenti legem dixere Sorores
nec data sunt vitae fila severa meae,
sive abeunt studia in mores artisque magistra
ingenium nobis molle Thalia facit.
quid mirum, si me primae lanuginis aetas
abstulit atque anni quos vir amare potest?