Latin · ~7 min
Lines 1.209-1.252
Ovid, XVII. Helene Paridi 1.209-252
Not analysed yet
non ita contemno volucris praeconia famae,
ut probris terras impleat illa meis.
quid de me poterit Sparte, quid Achaia tota,
quid gentes Asiae, quid tua Troia loqui?
quid Priamus de me, Priami quid sentiet uxor
totque tui fratres Dardanidesque nurus?
tu quoque qui poteris fore me sperare fidelem
et non exemplis anxius esse tuis?
quicumque Iliacos intraverit advena portus,
is tibi solliciti causa timoris erit.
ipse mihi quotiens iratus 'adultera!' dices,
oblitus nostro crimen inesse tuum!
delicti fies idem reprehensor et auctor.
terra, precor, vultus obruat ante meos!
at fruar Iliacis opibus cultuque beato
donaque promissis uberiora feram:
purpura nempe mihi pretiosaque texta dabuntur,
congestoque auri pondere dives ero!
da veniam fassae! non sunt tua munera tanti;
nescio quo tellus me tenet ista modo.
quis mihi, si laedar, Phrygiis succurret in oris?
unde petam fratres, unde parentis opem?
omnia Medeae fallax promisit Iason:
pulsa est Aesonia num minus illa domo?
non erat Aeetes, ad quem despecta rediret,
non Idyia parens Chalciopeve soror.
tale nihil timeo, sed nec Medea timebat;
fallitur augurio spes bona saepe suo.
omnibus invenies, quae nunc iactantur in alto,
navibus a portu lene fuisse fretum.
fax quoque me terret, quam se peperisse cruentam
ante diem partus est tua visa parens;
et vatum timeo monitus, quos igne Pelasgo
Ilion arsurum praemonuisse ferunt.
utque favet Cytherea tibi, quia vicit habetque
parta per arbitrium bina tropaea tuum,
sic illas vereor, quae, si tua gloria vera est,
iudice te causam non tenuere duae;
nec dubito, quin te si prosequar arma parentur.
ibit per gladios, ei mihi! noster amor.
an fera Centauris indicere bella coegit
Atracis Haemonios Hippodamia viros:
tu fore tam iusta lentum Menelaon in ira
et geminos fratres Tyndareumque putas?