Latin · ~3 min
Lines 1.253-1.270
Ovid, XVII. Helene Paridi 1.253-270
Not analysed yet
quod bene te iactes et fortia facta loquaris,
a verbis facies dissidet ista suis.
apta magis Veneri quam sunt tua corpora Marti.
bella gerant fortes, tu, Pari, semper ama!
Hectora, quem laudas, pro te pugnare iubeto;
militia est operis altera digna tuis.
his ego, si saperem pauloque audacior essem,
uterer; utetur, siqua puella sapit.
aut ego deposito sapiam fortasse pudore
et dabo cunctatas tempore victa manus.
quod petis, ut furtim praesentes ista loquamur,
scimus, quid captes conloquiumque voces;
sed nimium properas, et adhuc tua messis in herba est.
haec mora sit voto forsan amica tuo.
hactenus; arcanum furtivae conscia mentis
littera iam lasso pollice sistat opus.
cetera per socias Clymenen Aethramque loquamur,
quae mihi sunt comites consiliumque duae.