Latin · ~7 min
Lines 1.43-1.84
Ovid, XVII. Helene Paridi 1.43-84
Not analysed yet
at peccant aliae, matronaque rara pudica est.
quis prohibet raris nomen inesse meum?
nam mea quod visa est tibi mater idonea, cuius
exemplo flecti me quoque posse putes,
matris in admisso falsa sub imagine lusae
error inest; pluma tectus adulter erat.
nil ego, si peccem, possum nescisse; nec ullus
error qui facti crimen obumbret erit.
illa bene erravit vitiumque auctore redemit.
felix in culpa quo Iove dicar ego?
et genus et proavos et regia nomina iactas;
clara satis domus haec nobilitate sua est.
Iuppiter ut soceri proavus taceatur et omne
Tantalidae Pelopis Tyndareique decus;
dat mihi Leda Iovem cygno decepta parentem,
quae falsam gremio credula fovit avem.
i nunc et Phrygiae late primordia gentis
cumque suo Priamum Laumedonte refer!
quos ego suspicio; sed qui tibi gloria magna est
quintus, is a nostro nomine primus erit.
sceptra tuae quamvis rear esse potentia terrae,
non tamen haec illis esse minora puto.
si iam divitiis locus hic numeroque virorum
vincitur, at certe barbara terra tua est.
munera tanta quidem promittit epistula dives
ut possint ipsas illa movere deas.
sed si iam vellem fines transire pudoris,
tu melior culpae causa futurus eras.
aut ego perpetuo famam sine labe tenebo
aut ego te potius quam tua dona sequar.
utque ea non sperno, sic acceptissima semper
munera sunt, auctor quae pretiosa facit.
plus multo est, quod amas, quod sum tibi causa laboris,
quod per tam longas spes tua venit aquas.
illa quoque, adposita quae nunc facis, improbe, mensa,
quamvis experiar dissimulare, noto
cum modo me spectas oculis, lascive, protervis,
quos vix instantes lumina nostra ferunt,
et modo suspiras, modo pocula proxima nobis
sumis, quaque bibi, tu quoque parte bibis.
a, quotiens digitis, quotiens ego tecta notavi
signa supercilio paene loquente dari!