Latin · ~7 min
Lines 1.85-1.126
Ovid, XVII. Helene Paridi 1.85-126
Not analysed yet
et saepe extimui ne vir meus illa videret,
non satis occultis erubuique notis.
saepe vel exiguo vel nullo murmure dixi:
'nil pudet hunc!' nec vox haec mea falsa fuit.
orbe quoque in mensae legi sub nomine nostro,
quod deducta mero littera fecit, 'amo.'
credere me tamen hoc oculo renuente negavi.
ei mihi, iam didici sic ego posse loqui!
his ego blanditiis, si peccatura fuissem,
flecterer; his poterant pectora nostra capi.
est quoque, confiteor, facies tibi rara potestque
velle sub amplexus ire puella tuos.
altera sed potius felix sine crimine fiat,
quam cadat externo noster amore pudor.
disce modo exemplo formosis posse carere;
est virtus placitis abstinuisse bonis.
quam multos credis iuvenes optare, quod optas?
qui sapiant, oculos an Paris unus habes?
non tu plus cernis, sed plus temerarius audes;
nec tibi plus cordis sed minus oris, adest.
tunc ego te vellem celeri venisse carina,
cum mea virginitas mille petita procis.
si te vidissem, primus de mille fuisses;
iudicio veniam vir dabit ipse meo.
ad possessa venis praeceptaque gaudia serus;
spes tua lenta fuit; quod petis, alter habet.
ut tamen optarim fieri tua Troica coniunx,
invitam sic me nec Menelaus habet.
desine molle, precor, verbis convellere pectus
neve mihi, quam te dicis amare, noce;
sed sine quam tribuit sortem fortuna tueri
nec spolium nostri turpe pudoris habe.
at Venus hoc pacta est, et in altae vallibus Idae
tres tibi se nudas exhibuere deae;
unaque cum regnum, belli daret altera laudem
'Tyndaridis coniunx,' tertia dixit, 'eris!'
credere vix equidem caelestia corpora possum
arbitrio formam supposuisse tuo;
utque sit hoc verum, certe pars altera ficta est,
iudicii pretium qua data dicor ego.
non est tanta mihi fiducia corporis, ut me
maxima teste dea dona fuisse putem.