Latin
Lines 1.171-1.210
Ovid, XVIII. Leander Heroni 1.171-210
Not analysed yet
digna quidem caelo, sed adhuc tellure morare,
aut dic, ad superos et mihi qua sit iter!
hic es et exigue misero contingis amanti,
cumque mea fiunt turbida mente freta.
quid mihi, quod lato non separor aequore, prodest?
num minus haec nobis tam brevis obstat aqua?
an malim, dubito, toto procul orbe remotus
cum domina longe spem quoque habere meam.
quo propius nunc es, flamma propiore calesco
et res non semper, spes mihi semper adest.
paene manu quod amo, tanta est vicinia, tango;
saepe sed, heu, lacrimas hoc mihi 'paene' movet!
velle quid est aliud fugientia prendere poma
spemque suo refugi fluminis ore sequi?
ergo ego te numquam, nisi cum volet unda, tenebo
et me felicem nulla videbit hiems,
cumque minus firmum nil sit quam ventus et unda,
in ventis et aqua spes mea semper erit?
aestus adhuc tamen est. quid, cum mihi laeserit aequor
Plias et Arctophylax Oleniumque pecus?
aut ego non novi, quam sim temerarius, aut me
in freta non cautus tum quoque mittet Amor;
neve putes id me, quod abest, promittere, tempus,
pignora polliciti non tibi tarda dabo.
sit tumidum paucis etiam nunc noctibus aequor;
ire per invitas experiemur aquas.
aut mihi continget felix audacia salvo
aut mors solliciti finis amoris erit.
optabo tamen ut partis expellar in illas
et teneant portus naufraga membra tuos.
flebis enim tactuque meum dignabere corpus
et 'mortis,' dices, 'huic ego causa fui!'
scilicet interitus offenderis omine nostri,
litteraque invisa est hac mea parte tibi.
desino; parce queri. sed ut et mare finiat iram,
accedant, quaeso, fac tua vota meis.
pace brevi nobis opus est, dum transferor isto;
cum tua contigero litora, perstet hiems!
istic est aptum nostrae navale carinae
et melius nulla stat mea puppis aqua.