Latin · ~7 min
Lines 1.1-1.40
Ovid, XX. Acontius Cydippae 1.1-40
Not analysed yet
XX. Acontius Cydippae
Accipe, Cydippe, despecti nomen Aconti
illius in pomo qui tibi verba dedit.
Pone metum! nihil hic iterum iurabis amanti;
promissam satis est te semel esse mihi.
perlege! discedat sic corpore languor ab isto,
quod meus est ulla parte dolere dolor!
quid pudor ante subit? nam, sicut in aede Dianae
suspicor ingenuas erubuisse genas.
coniugium pactamque fidem, non crimina posco;
debitus ut coniunx, non ut adulter amo.
verba licet repetas, quae demptus ab arbore fetus
pertulit ad castas me iaciente manus;
invenies illic id te spondere, quod opto
te potius, virgo, quam meminisse deam.
nunc quoque idem (timeo), sed idem tamen acrius illud;
adsumpsit vires auctaque flamma mora est,
quique fuit numquam parvus, nunc tempore longo
et spe, quam dederas tu mihi, crevit amor.
spem mihi tu dederas; meus hic tibi credidit ardor.
non potes hoc factum teste negare dea.
adfuit et praesens, ut erat, tua verba notavit
et visa est mota dicta tulisse coma.
deceptam dicas nostra te fraude licebit,
dum fraudis nostrae causa feratur amor.
fraus mea quid petiit, nisi uti tibi iungerer uni?
id me, quod quereris, conciliare potest.
non ego natura nec sum tam callidus usu;
sollertem tu me, crede, puella, facis.
te mihi compositis, siquid tamen egimus, a me
adstrinxit verbis ingeniosus Amor.
dictatis ab eo feci sponsalia verbis
consultoque fui iuris Amore vafer.
sit fraus huic facto nomen, dicarque dolosus,
si tamen est, quod ames, velle tenere dolus.
en, iterum scribo mittoque rogantia verba!
altera fraus haec est, quodque queraris habes.
si noceo, quod amo, fateor, sine fine nocebo,
teque, peti caveas tu licet, usque petam.
per gladios alii placitas rapuere puellas;
scripta mihi caute littera crimen erit?