Latin · ~7 min
Lines 1.41-1.84
Ovid, XX. Acontius Cydippae 1.41-84
Not analysed yet
di faciant, possim plures imponere nodos,
ut tua sit nulla libera parte fides.
mille doli restant, clivo sudamus in imo;
ardor inexpertum nil sinet esse meus.
sit dubium, possisne capi; captabere certe.
exitus in dis est, sed capiere tamen.
ut partem effugias, non omnia retia falles,
quae tibi, quam credis, plura tetendit Amor.
si non proficient artes, veniemus ad arma,
inque tui cupido rapta ferere sinu.
non sum qui soleam Paridis reprehendere factum
nec quemquam, qui vir, posset ut esse, fuit.
nos quoquesed taceo. mors huius poena rapinae
ut sit, erit quam te non habuisse minor.
aut esses formosa minus, peterere modeste;
audaces facie cogimur esse tua.
tu facis hoc oculique tui, quibus ignea cedunt
sidera, qui flammae causa fuere meae;
hoc faciunt flavi crines et eburnea cervix
quaeque, precor, veniant in mea colla manus
et decor et vultus sine rusticitate pudentes
et, Thetidis qualis vix rear esse, pedes.
cetera si possem laudare, beatior essem,
nec dubito, totum quin sibi par sit opus.
hac ego compulsus, non est mirabile, forma,
si pignus volui vocis habere tuae.
denique, dum captam tu te cogare fateri,
insidiis esto capta puella meis.
invidiam patiar; passo sua praemia dentur.
cur suus a tanto crimine fructus abest?
Hesionen Telamon, Briseida cepit Achilles;
utraque victorem nempe secuta virum.
quamlibet accuses et sis irata licebit,
irata liceat dum mihi posse frui.
idem qui facimus, factam tenuabimus iram,
copia placandi sit modo parva tui.
ante tuos liceat flentem consistere vultus
et liceat lacrimis addere verba suis
utque solent famuli, cum verbera saeva verentur,
tendere submissas ad tua crura manus!
ignoras tua iura; voca! cur arguor absens?
iamdudum dominae more venire iube.
ipsa meos scindas licet imperiosa capillos
oraque sint digitis livida nostra tuis.