Latin · Dactylic hexameter
105
Paolo Lucini, Optica 105
Unproofread scanNot analysed yet
Aspicies rutilas confestim effulgere flammas.
Multa oculos circumveniunt incommoda, et ipsis
Officit haud unum morbi genus. Arida saepe
Fila rigent, suus et iam lumina deficit humor.
Saepe fluunt udi cerebro stillante vapores
Aut crystallina lens olim tabescit, et ipsae
Turpibus aut tunicae maculis, aut pure laborant.
Est etiam id morbi (Dii talem avertite casum
Quod contra non ullae artes potuere medentum
Esse satis, non ulla hominum experientia iuvit.
Ipsa quidem exterior facies, et cornea, et humor
Vitreus, et tereti tectum sub cortice gluten
Labe caret, sed enim callumque obduxit inertem
Posterior membrana, ipsaeque uligine pingui
Obstructae sua iam torpent ad munera fibrae.
Maeoniden tam saeva lues exercuit, et te,
Angligenûm Princeps vatum, Miltone, diemque
Ante tuum aeterna clausisti lumina nocte.
Infelix! tibi ni diae pro munere Lucis
Magna rependisset Phoebus, citharamque dedisset
Et cantum, attonitas Tamesis qui sisteret undas.
Sed certam pestes aliae sibi ab arte salutem
Exspectant: si forte globum minuente senecta,
Corneaque atteritur, lens et crystallina mole
Detumuit, nec tela satis franguntur, et ultra
Concessas sedes radiorum lucidus ordo
Cogitur, et tantum, longo quae dissita tracta