Latin · Dactylic hexameter
106
Paolo Lucini, Optica 106
Unproofread scanNot analysed yet
Abfuerint, certa simulacra in imagine cernes;
Lentem ex crystallo convexam utrinque retusis
Iuverit admovisse oculis: sin ordine verso
Assurgunt tunicae, et superat tener omnibus humor,
Ac prius expansum quam spicula rete lacessant,
Mutua iam coiere simul; lens concava praesto
Sit tibi: cumque iuvat positas in montibus urbes
Prospicere, aut Nerei lata aequora, naribus ipsis
Ne pudeat tereti insertam suspendere circlo,
Quamquam vix prima signes intonsa iuventa
Ora puer: lens cogit enim convexa receptos,
Concava dispergit radios; vitioque medetur
Haec iuvenum, illa senum. Sunt et quibus Iris apertam