Latin · Dactylic hexameter
108
Paolo Lucini, Optica 108
Unproofread scanNot analysed yet
Ne tamen hinc veros prudens deprendere motus
Posse puta: quondam cum circumfusa quiescunt
Corpora, motus inest oculis; ceu navita portu
Provehitur, stantesque videt secedere ripas;
Atque idem celeri cum iam subit ostia cursu,
Prospicit alta suis de sedibus obvia ferri
Oppida: saepe etiam motu vectantur eodem,
Cum circumpositis errantia lumina rebus.
Tunc haeret immota loco simulacra, rudesque
Illa quies animos falsa sub imagine ludit.
Quaeque maris celeri praetervolat aequora cursu,
Creditur immotis consistere pinus in undis;
Ignarusque latens celsa sub puppe viator
Incusatque moras, nautasque irrisus, et austros.
Praeterea exacti dum lingula temporis index
In gyrum momenta notat, dumque aethere in alto
Astra suos peragunt cursus; immota videntur
Stare loco, et superas cessare affixa per auras:
Semper enim breviora viae intervalla pererrant,
Quam quae rite queant hebetes cognoscere sensus.
Denique ab extremo coëuntia margine rerum
Rete super varios progignunt spicula flexus.
Hinc tibi quam vasto compacta volumine surgant
Corpora, et obiectas promptum est cognoscere moles. Nam quaecumque tibi fuerint comprensa sub isdem Flexibus, et longe spatiis aequalibus absunt, Aequali se mole ferunt: ita rite volumen