Latin · Dactylic hexameter
109
Paolo Lucini, Optica 109
Unproofread scanNot analysed yet
Vastius explicuere, quibus quoque vastior idem
Flexus erit. Sed quae prius conspecta revulsas
Cycladas, ingentemque suis cum moenibus urbem
Aequabat vatis, et magna se mole ferebat;
Vt rursum longe terras, littusque reliquit,
Lintribus exignis, volucrique simillima cymbae
Alta secat, summis vix et supereminet undis.
Nam simulacra quidem quo longius acta recedunt,
Hoc magis emissae propius coiere sagittae
Cruribus adductis, et acutior angulus exstat,
Exilesque magis pingit per lumina formas.
Amplior at Solis, Lunaeque orientis imago
est,
Quam cum siderei summa ad fastigia caeli
Devenere ambo, propiusque ex aethere fulgent:
Seu quod nascentis sub blanda exordia Lucis
Pupillae ingentem late panduntur in orbem;
Seu quod Solem ipsum, propioraque ducimus astra,
Cum procul aërio de monte, imoque videntur
Orta mari, nostras veluti contingere sedes,
Quam cum per vacuum fulgent altissima caelum;
Seu quod cum medio Lux aurea fulget olympo,
Rectius immissis liquidum secat area telis;
Mane novo vitreae praestat tibi munera lentis,
Et vastis ea tela refert sub flexibus ingens
Aëris offusi tractus, tensique vapores.
Quin et Pyramidum longe latera ardua et omnis
Atteritur flexus, formam quadrata cylindri