Latin · Dactylic hexameter
LIBER I
Paolo Lucini, Optica 22
Unproofread scanNot analysed yet
Heu male tum alpinas quercus longaeva senectus,
Duritiesque innata ipsas defenderet alpes.
Scilicet aetheria fugiens Lux Solis ab arce
Protereret late segetes, annosaque silvis
Robora, fraxineasque trabes, nec rupibus altis
Parceret, et late magnos daret undique motus.
Quales saepe ciet cum vis electrica foetis
Nubibus exundans in terras impete vasto
Fertur, et attonitas cum murmure concutit urbes.
Quae ne damna tamen formosum obeuntia Solem
Astra ferant, rerum Deus auctor amabile lumen
In tenues nevit radios, ac semina flammae
Et raro aetherium sub tegmine texuit ignem
Iam magis et Luci molem subduxit et ipsum
Pondus, quam magis acta fugit pernicibus alis,
Proinde ferunt toto circumfusum undique caelo
Posse iubar vacuae densari in cortice glandis.
Sed nihil est parvum prorsus magnumve vocari
Quod tibi iure queat: sunt omnia et ordine quodam
Parva adeo, ut rebus nihil addita ponderis addant
Nil noceant detracta; alio verum ordine rursum
Illa eadem immensum excellant, vincique repugnent
Cynthius ipse pater, rutiloque simillima Soli
Sidera vanescunt caelo collata profundo,
Quamquam mole sua terrasque et caerula ponti
Immensum exsuperent. Brevis et fuga temporis acti