Latin · Dactylic hexameter
LIBER I
Paolo Lucini, Optica 23
Unproofread scanNot analysed yet
Exiguis immensa ingens animantibus esset,
Queis nimium immites Parcae et crudelia fata
Vno eodemque die dederunt emergere in auras
Aetheris, et dulces generando educere foetus,
Atque iterum in sera letho occubuisse senecta.
Quid tua pyramidum iactas miracula, Memphi?
Magnum prospice Athon, sculptor quem Daedalus olim
Pollicitus, si vera ferunt, se essingere ad unguem
Ipsius in vultus Pellaei regis et ora,
Cuius apex centum portenti ingera campi,
Centum et templa Deûm, centum cum turribus urbem
Dextra ferat, magnus per laevam defluet amnis.
Sed quid Athos, taurusque cilix, quidque Aetna, quid alpes
Haec terrae integro si quis iuga comparet orbi?
Ergo neque immensi post multa volumina caeli
Deficiet calor, et languentia deseret astra.
Quamquam etiam emissae corpuscula Lucis et ignis
Texta inter rerum varia, implexosque recessus
Dispereant, lateantque, novas mutataque formas
Sumant, nec terris repetant Titana relictis.
Ac vero aetherium verti in nova corpora lumen
Crediderim, atque novas sibi rerum inducere formas.
Scilicet has natura vices amat, illaque vulgo
Vertitur haud unam in faciem, veteresque figuras
Exuit, atque nova percellit imagine sensus.
Sic concreta gelu Thetis durescit, et udum
Vertitur in lapidem, et volventia plaustra, rotasque
Sustinet, aut tenues surgens vanescit in auras:
Mox supero elatos sublimius axe vapores
Cogit hyems, hinc aut liquidum vasa nubila rorem
Stillant, maturis aut vitibus horrida grando
Ingruit, aut sparsis algent sata laeta pruinis,
Aut nebulae involvere diem, aut toto aethere ningit.