Latin · Dactylic hexameter
LIBER I
Paolo Lucini, Optica 24
Unproofread scanNot analysed yet
Sic elementa modis vertunt se caetera miris,
Et varios subeunt obitus, ortusque revisunt.
Neu metuas nimio ne aestu labefactus et igni
Dissiliat Titan, dum ingentes viscera flammae
Pervadunt, penitusque incendia vasta volutant;
Aut fumo involvat caelum, et candente favilla.
Densior id textus, regioque offusa vaporum
Haud sinit, immensoque obducta volumine moles.
Quo siquidem sunt densa magis, traiectus et axis
Longior, hoc magis ipsa suumque incensa calorem,
Conceptasque diu tutantur corpora flammas.
Dein suus et terras, suus et circumfluus aër
Comprimit astra, suasque vices, sua nubila norunt.
Tales sunt Phoebi maculae, quae tempora certo
Axe suo se se circum Titana rotantem
Vtque obeunt, Solisque vias, motusque sequutae.
Atque adeo nostri duo cum pulcherrima mundi
Lumina signiseri versantur sedibus isdem,
Phoebeum et penitus iubar obtegit ardua luna,
Atque intempestas obduxit opaca tenebras,
Quae Solem circum diffunditur aura, videri