Latin · Dactylic hexameter
LIBER I
Paolo Lucini, Optica 28
Unproofread scanNot analysed yet
Corpora, quo spatium per densius incita cursum
Exercent, etiam omnis eo velocius haeret
Motus, in obstantes et disperit impetus auras.
Aspice Boileae vibrantia fornice nolae
Pondera, ubi, educto prius aëre, pauca supersint
Tenvia inexhaustae tantum corpuscula Lucis?
Aspice ut illaesis citroque ultroque ferantur
Viribus, aequalesque diu volvantur in arcus?
At simul ac fuerint infusa patentibus auris
Protinus alternis breviorem ascensibus arcum
Tranant, et crebro mox obiice victa residunt.
Quamquam autem illimi constet liquidissimus amne,
Haud tamen idcirco nihil irrequieta retardat
Corpora, conceptis nec motibus officit aether.
Quippe oleum, aut gummi, aut quaecumque tenacius haerent
Partibus apta suis, et glutine lenta rigenti
Proiectisque globis motuque viaeque repugnant
Proinde magis, lentorem ipsum, nil pondere dempto,
Exuerint si forte igni corpuscula, et omnem
Compagem attenues nexusque et vincula solvas.
Verum ope non ulla, quam gignit inertia rerum
Ipsa, moram vinces, ac lucida tela necesse est