Latin · Dactylic hexameter
LIBER I
Paolo Lucini, Optica 29
Unproofread scanNot analysed yet
Per vacuos ferri tractus, et inane quietum.
Francigenae quamquam ista senis commenta fatiscunt
Vndique, et ingentem ducunt male fulta ruinam.
Lanca quippe gravi nec vellera segnius auro
Procumbunt, solido nec lentior aere papyrus
Tangit humum exhaustae praeceps de fornice nolae:
At vero aetherius vortex ea corpora primum
Truderet in praeceps, parvum quae densa volumen
Explicuere, gravi praestant et pondere massae;
Quaeque tegunt vasto tenuem sub cortice massam
Rara magis lento ferrentur concita motu.
Praeterea qua tristis hyems, et frigidus annus
Arva premit gelidis subiecta Trionibus, et qua
Alter ab adversa stellis maioribus ardet
Parte polus, lenta vertigine volvitur aether
In gyrum, tardosque trahit sinus ultimus orbes.
At vero, si rite fidem observata merentur,
Ipsa suam toto nusquam magis exerit orbe
Vim gravitas, nusquam tam praeceps tempore eodem
Pondera contorti vibrantia munere fili
Procumbunt, totidemque meant, remeantque per arcus.
Adde etiam, spatiis quod cum detentus iniquis
Angustum per iter vaga circumit astra, necesse est
Ocyus impulsos aether rotet igneus orbes.
Ceu quondam Eridanus pleno cum spumeus alveo
Fluctibus assurgit rapidis, lateque profundo
Amne minax superum violentior influit aequor.