Latin
3
Paolo Lucini, Optica 3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod eo libentius mihi faciendum esse duxi, quod in hac editione procuranda peropportune mihi occasionem dari intelligerem, qua meam erga virum de me optime meritum observantiam publice testarer, gratique animi argumentum aliquod, quoquo modo possem, erga praeceptorem amantissimum praeberem, qui quum in seminario, et collegio Montis-Falisci, litterarum, bonarumque artium domicilio (cui me ex animo plurimum debere profiteor, semperque, dum vivam, prae me feram; quum recorder ibi me per decem annos amoenioribus studiis, ac liberalibus disciplinis operam navantem, inter ingenuos adolescentes, quos Convictores vocant, altum educatumque) demandatum Rhetoris munus summa cum nominis, ac famae celebritate sustineret, sibique concreditos adolescentes, cum ad poeticam, tum ad oratoriam facultatem industrie admodum, naviterque non sine magno discentium fructu, ac voluptate informaret, me quoque per duos annos suis praeceptis perhumaniter imbuit, eximiaque in primis caritate dilexit; qua me cum deinceps reliquo vitae tempore prosequi non destitit, tum demum etiam morti proximus maxime testatum voluit, quum mihi uni prae caeteris, quamvis abessem, ac nihil tale opinarer, elegantissimos hosce ingenii sui foetus commendavit.