Latin
5
Paolo Lucini, Optica 5
Unproofread scanNot analysed yet
Exordia cuilibet libro praefixa, quae Lucinium eumdem habent auctorem, non modo non iniucunda fore legentibus sum arbitratus, quin immo universo etiam operi dignitatem, ac decus conciliatura. Haec ille operi iam absoluto superaddenda sibi censuit, quum in Poloniam clarissimum virum Patronum suum amantissimum Ioannem Andream Archettium, quem honoris, atque amplitudinis gratia nomino, tunc PontiVII ficii Legati apud Poloniae Regem munere insignitum, nunc in amplissimum S. R. E. Cardinalium Collegium rebus praeclare gestis merito cooptatum, prosecutus, Varsoviae per aliquod tempus apud eumdem esset commoratus.