Latin · Dactylic hexameter
LIBER I
Paolo Lucini, Optica 30
Unproofread scanNot analysed yet
Ast ubi iam Mavors, tellusque, et pulchra Dione
Conveniunt simul, et spatiis propioribus absunt,
Haud tamen haec properant in se revoluta reverti
Sidera, sed quaedam assuetis mora cursibus obstat.
Quid neque in oblongos ferri vaga sidera gyros
Possent, aetherii correptaque turbinis aestu
Astrorum moles, atque orbita semper iisdem
Distaret spatiis, nec foedera magnus Olympus
Servaret, mira quae Keplerus extudit arte
Keplerus, Vranie Divûm cui templa reclusit,
Et superas penetrare domos, atque ardua caeli
Nosse dedit, quo calle viam, quo tempore cursus
Absolvantque suos, rursumque in se astra revertant.