Latin
LIBER II
Paolo Lucini, Optica 48-2
Unproofread scanNot analysed yet
Laetitia plausuque fremunt, gaudetque viator
Littus et optatas prospectans rursus arenas.
Maius at imperium, maiori ut pondere constant,
Exercent latices, flectuntque illapsa, trahuntque
Tela magis: vulgo et gravior queis mole sub aequa
Massa subest, rutilas ea corpora nempe sagittas
Vi maiore trahunt: lentum tamen unguine gummi
Excipe, et Eliadum lacrymas, et succina odora
Atque oleum, laticesque, sinu qui sulphura pingui
Viva tegunt: neque caussa tibi ratioque petenda est Longius; illapsae vi Lucis inertia vincla, Et tenues tunicae solvuntur, et agmine facto Confestim quae plura intus sopita latebant