Latin
LIBER II
Paolo Lucini, Optica 49
Unproofread scanNot analysed yet
Sulphura prosiliunt, aestuque agitata calescunt.
Vtque superfuso Lux aurea valdius igne
Palladios latices, gummique, et sulphura viva
Excutit, exagitatque, ita valdius ipsa necesse est
Sulphure, Palladioque oleo, gummique trahatur.
Cum vero ex undis, aut flumine rursus ab alto
Emergit fugiens, et in aëra prodit apertum,
Nescio qua miro laticis retinetur amore.
Hinc et adhaerescit lymphis iam emersaque summas
Qua pote lambit aquas, atque inclinata recumbit
Amine super; gravior cursum namque unda coërcet,
Eliditque fugam, radiosque refraenat euntes.
Proin vacua infuso vix pocula Naiades amne
Implerunt, mox et fundo crateris ab imo
Sculpta Venus, tereti quem margine labra tegebant,
Spectandum subit obtutus, vulnusque minatur
Iam propius tenera ludens cum matre Cupido.
Tramite semper enim res cernere suemus eodem,
Quo demum ad nostros Lux accidit aurea visus;
Atque gubernaculum, fractosque sub aequore remos,
Et ratibus pandas bene non coiisse carinas,
Ac semota suis de sedibus omnia cernes.
Vim tamen hanc vulgo radii sensere, priusquam
Aëra in ossusum, aut vitreas mergantur in undas.
Tuque prior spatiis etiam num dissita certis
Tela trahi attactu nullo, curvosque per arcus
Flectier in tacito retegis, Crimalde, cubili.