Latin · Dactylic hexameter
LIBER II
Paolo Lucini, Optica 59-2
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea, si rite fidem observata merentur,
Fert quasdam Lux alma vices, quibus ordine certo
Saepius alternans aequalibus intervallis,
Nunc victrix meat, et facile nunc victa resultat.
Forsitan incensus stratis subtilibus aër
Subsilit, atque igni tremor excitus obvia tela
Occurrens arcet, refluensque in corpora defert.
Ceu pater Eridanus longe nunc alta retorquet
Flumina, caerulei plangunt ubi littora fluctus;
Nunc mare in Adriacum facili devolvitur unda,
Cum labente Thetis iam littora deserit aestu.
Saepe etiam, qualis Creta labyrinthus in alta,
Sunt miris implexa modis texta intima rerum,
Et semel epotas post tempora longa sagittas, Post et itus varios, reditusque ex se ipsa remittunt.