Latin · Dactylic hexameter
LIBER II
Paolo Lucini, Optica 60
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc et Felsinei lapides, adamasque silenti
Nocte vomit rutilos quos pridem combibit ignes.
Denique contactu sisti fateare necesse est
Id iubar, aetherias quod nunquam prodit in auras.
Sic quae nusquam aequo constant nigrantia textu
Corpora, et innumeros pandunt adaperta meatus,
Dum susdeque iubar flectuntque, trahuntque viarum
Mille per anfractus, radiorum densius agmen
Sistunt, et e stratis calefacta latentibus abdunt
Sic alia ex aliis studiorum, Neutone selix,
Extundis comperta, velut per patria Tempe
Formosae cum nuda ferunt vestigia Nymphae
Incessu quacumque solum tetigere, virescit
Subter humus, floresque novos, nova gramina
promit:
Hae varias mirantur opes, mirantur et ipsos
Sponte sua innumeris pubescere floribus agros,
Interea tacitum pertentant gaudia pectus.
Multum adeo rerum latebras qui indagine longa
Vestigat, vigilesque oculos fert omnia circum,
Has artes, studia ista iuvat; formosa neque illum
Vranie celso nequidquam spectat Olympo.
Et postquam haec pressis sequimur vestigia signis,
Ex illo tot pulchra brevi comperta nepotes
Protulimus, Sophiae quot non ab origine prima
Cura laborque patrum, transactaque protulit aetas.