Latin · Dactylic hexameter
LIBER II
Paolo Lucini, Optica 61
Unproofread scanNot analysed yet
Clarior inque dies rerum natura patescit,
Praecipue cum iam sumptus, facies non ulla laborum
Territat ardentes animos, atque omnia vincit
Dulcis amor veri, Sophiaeque innata cupido.
Coniugis hic tenerae, somnique oblitus in alta
Arce sedet pernox magni admirator Olympi,
Scu visus rapidas per inania lata cometes
Ire vias, caelove recens diffulgere sidus,
Sive suos arctoa Eos late explicat ignes.
Non aquilo, non durae hyemes, gelidaeque pruinae
Spectantem repulere: Iovem contemnit, et auras
Per noctem algentes, caurosque et frigora durat.
Tantus amor caeli. Hic patrio de littore solvens
Abdita hyperboreae freta circumit Amphitrites,
Atque diu terras non ullo Sole calentes
Quaerit, ubi in tenues ingentia flumina rivos
Degenerant, silvae in frutices, ac talia surgunt
Saecla hominum, quales cum saeva in praelia ventum est,
Strymoniis victos gruibus decedere pugna
Moeonius cecinit vates; ut certius omnes
Vestiget caelique gradus, terraeque figuram,
Proxima semotos utque ostia pandat ad Indos,
Atque immensa viae discant compendia nautae.
Sunt quibus externi frutices, et gramina ab orbe
Extremo devecta virent, passimque beatis
Flora peregrinos foetus miratur in hortis
Europae, frondesque novas, et non sua poma.