Latin · Dactylic hexameter
LIBER TERTIVS
Paolo Lucini, Optica 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt et fila Thetin imitantia, sunt amethystis
Aemula, sunt violae certant quae fulgida nigrae.
Cumque simul visus texta compage lacessunt,
Candent, obtutusque nivis sub imagine laedunt.
At simul ac rutilans radii septemplicis ignis
Solvitur, et certa Lux alma retexitur arte;
Quaeque suum produnt, servantque invicta colorem.
Quis tamen Angligenae magni comperta canendo,
Mirandasque artes, quibus haec nova foedera Lucis
Extudit, aut queat egregios aequare labores?
Non si Castalides, aut carminis auctor Apollo
Spondeat, aut linguae centum sint oraque centum,
Non ego cuncta meis comprendere versibus ausim.
Mi sat erit vel summa sequi fastigia rerum,
Et quodcumque iubar tantis afflare repertis.
Auspiciis nunc ipse tuis praesentibus adsis,
git