Latin · Dactylic hexameter
LIBER TERTIVS
Paolo Lucini, Optica 66
Unproofread scanNot analysed yet
STANISLAE Auguste, ingens, columenque, decusque
Sarmatiae, qua sedem omnes, te Principe, Musae
Optavere sibi; dumque amni Vistula pulchro,
Et fidum nemus, et Billania silva canenti,
Ac circumfuso longe adsonat Anglia ponto,
Tu Vati aspira, atque audacibus annue coeptis.
Haud tibi iam vulgata, novum sed carmen et ingens
Luce super canimus, Musis quod Phoebus Apollo,
Neutoni Vranie, Neuton mihi detulit idem,
Iussit et aeternis victurum condere chartis.
Ergo age cum caelum nimbi, cum nubila Solem
Nulla tegunt caeco te protinus abde cubili.
Quin etiam pictumque tholum, pictasque tabellas
Obtege, parietibusque nigras superindue vestes.
Tenvia dehinc rutilo subeat spiracula telo
Angustum Lux dia terens iter; atque priusquam
Pingat humo Solis vultus et concolor olli
Fulgeat, obiecti protentum prismatis axem
Ad perpendiculum superincidat. Haud mora, coeptas
Obliquatque vias, et prismate fracta triquetro
Tollitur alta petens, varios atque orbibus orbes
Implicat, oblongi in morem digesta cylindri.
Nec tam suave nitet Thaumantias illa Deorum
Nuntia, cum varios secuit sub nubibus arcus;
Pervigil Inachiae nec custos virginis ales
Aestivum ad Solem cum picta volumine caudae
Explicuit, pennis et versicoloribus ardet.