Latin
1.12 to 1.13
Papal Bulls, Exivi de paradiso 1.12-13
Not analysed yet
An Frat. possint licite recipere de bonis intrantium religionem, si ei dentur. Cautela a Fr. observanda circa receptionem oblatorum ab ingredientibus religionem. 6. Ceterum quia Christi Confessor praedictus agendorum, ac servandorum circa recipiendos ad Ordinem, Ministris, &Fratribus modum praebens, dixit in regula, quod caveant Fratres &eorum Ministri, ne sint solliciti de rebus suis temporalibus, ut libere faciant de eis quidquid ipsis a Domino fuerit inspiratum: licentiam tamen habeant ipsi Ministri mittendi eos ad aliquos Deum timentes si consilium requiratur, quorum consilio sua bona pauperibus erogentur: dubitaverunt, &dubitant multi Fratrum, an liceat ipsis de bonis ingredientium quidquam recipere si donetur: &si ad dandum personis &conventibus possint eos inducere sine culpa: Si etiam ad disponendum distributionem rerum talium debeant ipsi Ministri seu Fratres dare consilum, ubi ad consulendum alii, quam ex ipsis ad quos ingressuri mittantur, possint idonei invenire. Nos autem considerantes attente intendisse sanctum Franciscum suae regulae professores, quos fundaverat in maxima paupertate, ab affectu temporalium rerum ipsorum ingredientium per dicta verba specialiter &totaliter elongare, ut quantum est ex parte Fratrum ipsorum, receptio ad Ordinem sancta &purissima appareret, &ne aliquo modo oculum viderentur habere ad bona eorum temporalia, sed ad ipso tantum divino servitio mancipandos: dicimus de cetero debere tam Ministros quam Fratres ceteros, ad dictis inductionibus ad sibi dandum &suasionibus, necnon &dandis circa distributionem consiliis abstinere, cum per hoc ad timentes Deum status alterius mitti debeant, non ad Fratres: ut vere cunctis pateant esse tam salubris Instituti paterni studiosi zelatores, saeduli, &perfecti. Cum vero facere de rebus suis quod Dominus ispirabit, ipsamet regula ingredientibus liberum esse velit, non videtur quin liceat eis recipere, consideratis scilicet eorum necessitatibus &moderaminibus declarationis jam dictae, si quid de bonis suis intrans sicut, &ceteris pauperibus per modum eleemosynae libere velit dare: cavere tamen in acceptione oblatorum talium decet Fratres, ne ex receptorum quantitate notabili, praesumi possit sinister oculus contra ipsos.