Latin
1.14 to 1.18
Papal Bulls, Exivi de paradiso 1.14-18
Not analysed yet
7. Praeterea cum dicatur in regula, quod illi qui jam promiserunt obedientiam, habeant unam tunicam cum caputio, &aliam sine caputio qui habere voluerint: Item quod Fratres omnes vilibus induantur: nosque praedicta verba declaraverimus aequipollere praeceptis: volentes haec determinari plenius, dicimus quantum ad numerum tunicarum, quod plure uti non licet, nisi in necessitatibus, quae haberi possunt ex regula, secundum quod hunc passum memoratus praedecessor noster plenius declaravit. Vilitatem autem vestium tam habitus, quam interiorum tunicarum, illam intelligi debere dicimus, quae secundum consuetudinem vel conditionem patriae debeat quantum ad colorem panni &pretium vilitas merito reputari: non enim quoad regiones omnes potest determinatus unus modus in talibus assignare. Hujusmodi etiam vilitatis judicium Ministris &Custodibus seu Guardianis duximus committendum, eorum super hoc conscientias onerantes: ita tamen quod servent in vestibus vilitatem, quorum etiam Ministrorum, Custodum &Guardianorum judicio eodem modo relinquimus, pro qua necessitate possint ipsi Fratres calceamenta portare. Declaration circa jejunium. 8. Deinde cum duobus temporibus annotatis in regula, scilicet a festo omnium Sanctorum usque ad Nativitatem Domini, &maxime quadragesimae, in quibus jejunare tenentur, inferatur in eadem regula: aliis autem temporibus non teneantur nisi sexta feria jenunare: &ex hoc voluerint aliqui dicere, quod dicti Ordinis Fratres non tenentur, nisi ex condecentia ad alia jejunia, quam ad ista: declaramus, debere intelligi eos non teneri ad jejunium aliis temporibus, preterquam in jejuniis ab Ecclesia constitutis: non est enim verisimile, quod vel Institutor regulae, vel etiam confirmator absolvere ipsos intenderit a servandis illis jejuniis, ad quae de communi statuto Ecclesiae obligantur ceteri christiani. Prohiben. cippi. Fr. nequeunt recurrere ad pecun. nisi pro causis expressis a Nicol. III. Cautelae observandae a Fr. circa pecuniam tam cum deponitur. quia, circa depsotatam, &circa depositar. 9. Porro cum dictus Sanctus volens Fratres suos super omnia a denariis seu pecunia esse totaliter alienos, praeceperit firmiter Fratribus universis, ut nullo modo denarios vel pecuniam recipiant per se, vel per interpositam personam: istumque articulum declarans, praedecessor noster, casus &modos posuerit, quibus servatis a Fratribus non possint dici, nec debent per se, vel per alium pecuniae receptores, contra regulam vel sui Ordinis puritatem. Dicimus Fratres teneri cavere summopere quod pro aliis causis &sub modis aliis, quam ponat dicti praecedessoris nostri declaratio, ad dantes pecunia, sive deputatos nuncios non recurrant, ne (si secus ab ipsis attentatum fuerit) trangressores praecepti ®ulae merito possint dici: nam ubi alicui generaliter prohibetur, quod expresse non conceditur intelligitur denegatum. Quocirca quaestus omnis pecuniae, ac oblationum, pecuniarum receptio in Ecclesia, vel alibi, cippi vel trunci ordinati ad offerentium, vel donantium pecunias reponendas: necnon &quicumque recursus ad pecunias, seu habentes ipsas, qui per declarationem ipsam non conceditur: haec inquam omnia sunt eis simpliciter interdicta. Cum etiam recursus ad amicos spirituales expresse tantum in duobus casibus secundum regulam concedatur: videlicet pro necessitatibus infirmorum, &Fratribus induendis: idque pie &rationabiliter considerata necessitate vitae, ad alias necessitates Fratrum pro tempore occurrentes (cessantibus eleemosynis) seu etiam ingruentes, saepe dictus praedecessor noster duxerit extendendum: attendant Fratres praefati, quod pro nullis causis aliis quam praedictis vel similibus in via, vel alibi recurrere licet eis ad amicos hujusmodi, sive sint dantes pecunias seu deputati per ipsos, sive nuntii vel depositarii, seu alio quovis nomine appellentur: etiamsi concessi per eadem declarationem modi circa pecuniam integre servarentur. Denique cum idem Confessor summe affectaverit, suae regulae professores totaliter esse abstractos ab affectu &desiderio terrenorum, &specialiter a pecunia in regula sepius repetita: curare Fratres vigilanter necesse est, quod cum ex causis praedictis &modis ad habentes pecunias deputatas pro ipsorum necessitatibus recurrere opportebit ad tenentes ipsas, quicumque hi fuerint principales vel nuntii, in omnibus sic se gerant, quod se cunctis ostendant in dictis pecuniis (sicut nec habent) penitus nihil habere. Quapropter praecipere quod &qualiter pecunia expendatur, computumque exigere de expensa, eam quomodocumque repetere sive deponere, aut deponi facere, capsulam pecuniae, vel ejus clavem deferre, hos actus &consimiles sibi Fratres illicitos esse sciant: praedicta enim facere ad solos Dominos pertinet, qui dederunt, &eos quos ipsi deputaverunt ad hoc ipsum.