Latin
1.21 to 1.22
Papal Bulls, Exivi de paradiso 1.21-22
Not analysed yet
Fr. non possunt habere hortos vineas, nec similia. Non habeant Eccl. excessivas in magnitudine. Temperata &humilia aedificia habeant. 11. Licet vero non solum sit licitum, sed &multum conveniens rationi, quod Fratres qui in laboribus spiritualibus orationis &studii sedule occupantur, hortos &areas habeant competentes ad recollectionem vel recreationem sui, &interdum ad se ipsos post labores hujusmodi corporaliter deducendos, necnon ad habenda necessaria hortalitia pro se ipsis: habere tamen hortos aliquos ut colantur, ac olera &alia hortalitia pretio distrahantur, necnon &vineas, repugnat suae regulae &Ordinis puritati, secundum quod dictus praedecessor declaravit ac etiam ordinavit: quod si talia ad usus proxime dictos, ut puta agrum vel vineam ad colendum &consimilia Fratribus legarentur, per omnem modum Fratres a receptione talium abstinerent, cum etiam praemissa habere ut pretium fructuum suis temporibus habeatur, ad naturam &formam proventuum appropinquet. Rursus cum praedictus Sanctus, tam in exemplis vitae, quam verbis regulae ostenderit se velle, quod Fratres sui &filii divinae providentiae innitentes, suos in Deum jacerent cogitatus, qui volucres coeli pascit, quae non congregant in horrea, nec seminant nec metunt: non est verisimile voluisse ipsum eos habere granaria vel cellaria, ubi quotidianis mendicationibus deberent sperare posse tranfigere vitam suam. Et idcirco non ex timore levi relaxare se debent ad congregationes &conservationes hujusmodi faciendas: sed tunc tantum cum esset multum credibile ex jam expertis, quod non possent vitae necessaria aliter invenire. Hoc autem Ministrorum &Custodum simul, &separatim in suis administrationibus &custodiis (cum Guardiani &duorum de conventu loci discretorum Sacerdotum &antiquorum in Ordine Fratrum consilio &assensu) duximus judicio reliquendum, eorum super hos specialiter conscientias onerantes. Hinc est quod, cur Vir sanctus Fratres suos in paupertate summa, ac humilitate fundare voluerit, quoad affectum pariter &effectum, sicut gere regula tota clamat: convenit ipsis, quod nullo modo deinceps fieri faciant, vel fieri sustineant Ecclesias vel alia quaecumque aedificia, quae (considerato Fratrum inhabitantium numero) excessiva in multitudine &magnitudine debeant reputari. Ideoque volumus, quod ubique in suo Ordine deinceps temperatis &humilibus aedificiis sint contenti, ne huic tantae paupertati promissae, quod patet oculis, contrarium foris clamet. Quamvis etiam paramenta &vasa Ecclesiastica ad honorem divini Nominis ordinentur, propter quem omnia fecit ipse Deus: tamen qui absconditorum est cognitor, ad animum sibi ministrantium respicit principaliter, non ad manum: nec per illa sibi vult serviri quae suorum servitorum conditioni &statui dissonarent: propter quod sufficere debent eis vasa ¶menta Ecclesiastica decentia, in numero &in magnitudine sufficientia competenter. Superfluitas autem aut nimia pretiositas, vel quaecumque curiositas in his seu aliis quibuscumque non postest ipsorum professioni vel statui convenire: cum enim haec sapiant thesaurizationem seu copiam, paupertati tantae quoad humanum judicium derogant manifeste: quapropter praemissa servari a Fratribus volumus, &mandamus. Circa equorum vero &armorum oblationes illud decernimus in omnibus, &per omnia observandum, quod per declarationem praedictam in pencuniariis noscitur eleemosynis definitum.