Latin
1.23 to 1.24
Papal Bulls, Exivi de paradiso 1.23-24
Not analysed yet
12. Ex praemissis autem succrevit non parum scrupolosa quaestio inter Fratres: videlicet utrum ex suae professione regulae obligentur ad arctum &tenuem, sive pauperem usum rerum: quibusdam ex ipsis credentibus &dicentibus, quod sicut quoad dominium rerum habent ex voto abdicationem arctissimam, ita ipsis quoad usum arctitudo maxima &exilitas est indicta: aliis in contrarium asserentibus, quod ex professione sua ad nullum usum pauperem, qui non exprimatur in regula obligantur, licet teneantur ad usum moderatum temperantiae, sicut &magis ex condecenti quam ceteri christiani. Volentes itaque conscientiarum praedictorum Fratrum providere quieti, &his altercationibus finem dare, declarando dicimus, quod Fratres Minores ex professione suae regulae specialiter obligantur ad arctos usus seu pauperes, qui in ipsorum regula continentur: &eo obligationis modo, sub quo continet seu ponit regula dictos usus. 13. Dicere autem sicut aliqui asserere perhibentur, quod haereticum sit, tenere usum pauperem includi vel non includi sub voto evangelicae paupertatis, praesumptuosum &temerarium judicamus. 14. Demum quia ex eo quod dicta regula per quos, &ubi fieri debeat Ministri Generalis electio tradens, nullam facit de Ministrorum Provincialium electione, vel institutione penitus mentionem, oriri super hoc poterat dubitatio inter Fratres: nos volentes posse ipsos clare &secure procedere in omnibus factis suis: declaramus, statuimus etiam &ordinamus in hac constitutione in perpetuum valitura, ut cum alicui Provinciae de Ministro fuerit providendum, ipsius Ministri electio penes Capitulum Provinciale resideat, quam idem Capitulum die sequenti, qua fuerit congregatum, facere teneatur. Ipsius autem electionis confirmatio ad Ministrum pertineat Generalem, &si quidem ad electionem hujusmodi per formam scrutinii procedatur, &votis in diversa divisis, electiones plures in discordia celebrari contingat, illa quae a majori parte Capituli numero (nulla zeli vel meriti collatione, aut consideratione habita) fuerit celebrata, exceptione seu contradictione quacumque alterius partis non obstante, per dictum Generalem Ministrum de consilio discretorum de Ordine (prius tamen ex Officio, prout spectat ad ipsum, diligenti examinatione praemissa) confirmetur, vel etiam infirmetur: prout ei secundum Deum visum fuerit expedire: &si fuerit infirmata, ad Capitulum Provinciale electio hujusmodi revertatur.