Latin
1.25 to 1.29
Papal Bulls, Exivi de paradiso 1.25-29
Not analysed yet
15. Ceterum si Capitulum Provinciale die praedicta Ministrum eligere praetermittet: ex tunc Ministri Provinicalis provisio ad Generalem Ministrum libere devolvatur. Verum si Ministro praedicto, &Capitulo generalibus ex certa ac rationabili causa, videretur aliquando in Provinciis ultra Maris Hiberniae, Graecia, seu Romaniae, in quibus hactenus alius providendi modus dicitur ex causa certa, &rationabili fuisse servatus, expedire Ministrum Provincialem, per Ministrum Generalem, cum proborum Ordinis consilio potius, quam per Capituli praedicti electionem praefici: in Provinciis Hiberniae etiam ultramarinis irrefragabiliter, in Romania vero, vel Graecia quando Minister dictae Proviniciae moreretur, vel obsolveretur citra Mare; illa vice servetur absque dolo, partialitate, &fraude (super quo eorum conscientias oneramus) quod super hoc dictus Minister cum dictorum proborum Consilio duxerit ordinandum. 16. In destitutione vero dictorum Ministrorum Provincialium servari volumus, quod super hoc hactenus de ipso Ordine extiterit observatum. Ceterum si contigerit eosdem Ministro Generali carere, per Vicarium Ordinis fiat super hoc, quod faciendum fuerit per eumdem Ministrum usquequo provisum fuerit de Generali Ministro. 17. Porro si quid de hujusmodi Ministro Provinciali secus attentari forte contigerit, illud ipso facto sit irritum, &inane. Nulli igitur omnino hominum liceat hanc paginam nostrarum delarationum, dictorum, commissionis, mandati, constitutionum, judicationum, &voluntatum infringere, vel ei ausu temerario contraire: si quis autem hoc attentare praesumperit, indignationem Omnipotentis Dei, ac beatorum Petri, &Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Papal Bulls The Latin Library The Classics Homepage