Latin
Lines 1.20-1.26
Papal Bulls, Inter Gravissimas 1.20-26
Not analysed yet
16. Verum, quia difficile foret praesentes litteras ad universa christiani orbis loca deferri, illas ad basilicae Principis Apostolorum et Cancellariae Apostolicae valvas, et in acie Campi Florae publicari et affigi; et earumdem litterarum exemplis, etiam impressis, et voluminibus kalendarii et martyrologii insertis et praepositis, sive manu tabellionis publici subscriptis, necnon sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae obsignatis, eamdem prorsus indubitatam fidem ubique gentium et locorum haberi praecipimus, quae originalibus litteris exhibitis omnino haberetur.
17. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum praeceptorum, mandatorum, statutorum, voluntatis, probationis, prohibitionis, sublationis, abolitionis, hortationis et rogationis infringere, vel ei auso temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Tusculi, anno Incarnationis dominicae MDLXXXI, sexto Kalendas Martii, pontificatus nostri anno X.
Sequitur declaratio super observatione kalendarii nuper editi, pro illis, qui de mense octobris MDLXXXII illud servare non coeperunt.
Gregorius Papa XIII, ad perpetuam rei memoriam.
Cupientes, pro pastoralis officii nobis divinitus iniuncti sollicitudine, kalendarium, nuper cura et iussu nostro correctum atque editum, ubique locorum ab omnibus qui illud, propter diversa impedimenta, statuto die mensis octobris proxime praeteriti observare non coeperunt, quamprimum in usum recipi, et, prout maxime expediens est, diligenter et exacte servari. Idcirco, ne subsequens mensis octobris, quod quidem nimis longum esset, expectetur, volentes, vigilantiae nostrae providentia, opportuna remedia hisce difficultatibus celeriter adhibere.
1. Motu proprio et ex certa scientia maturaque deliberatione nostra ac de apostolicae potestatis plenitudine, hac nostra perpetuo valitura sanctione statuimus, praecipimus et mandamus ut quicumque, in quibusvis regnis, provinciis, civitatibus et locis constituti, kalendarium emendatum praedictum hactenus nondum observare coeperunt; illud modo et formula infrascripta, semotis cunctis excusationibus et impedimentis, omnino servent, videlicet: cum perventum fuerit ad diem decimam februarii anni millesimi quingentesimi octuagesimi tertii, in quam cadit dominica quinquagesimae secundum antiquum kalendarium, transitus statim fiat ad diem XXI eiusdem mensis februarii, omissis decem diebus inter diem decimam et diem XXI februarii huiusmodi interpositis, quae erit feria secunda post dominicam quinquagesimae (mutata littera dominicali F in B), in qua dicatur officium et missa de S. Valentino presbytero et martyre, cum commemoratione Ss. Faustini et Iovitae martyrum et Sancti Simeonis episcopi et martyris; et feria tertia, de Cathedra; proxima autem feria quarta erit dies Cinerum; atque hoc pacto nulla amplius erit discrepantia in festorum tam mobilium quam fixorum celebratione.