Latin
Lines 1.27-1.30
Papal Bulls, Inter Gravissimas 1.27-30
Not analysed yet
2. Verum, quia difficile foret praesentes litteras ad universa christiani orbis loca deferri, volumus quod illarum transumptis, etiam impressis, manu notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae obsignatis, eadem prorsus indubitata fides ubivis gentium et locorum habeatur, quae originalibus litteris adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die septima Novembris MDLXXXII, pontificatus nostri anno XI.
From the homepage of Rodolphe Audette ,where a transcription of the Latin original and a French translation may be found.
Papal Bulls The Latin Library The Classics Homepage