Latin
1.10 to 1.17
Papal Bulls, Solet Annuere 1.10-17
Not analysed yet
Et nullo modo licebit eis de ista religione exire iuxta mandatum domini papae, quia secudum sanctum Evangelium nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei. (Lc 9,62) Et illi qui iam promiserunt oboedientiam habeant tunicam cum caputio et aliam sine caputione qui voluerint habere. Et qui necessitate coguntur possint portare calceamenta. Et fratres omnes vestimentis vilibus induantur et possint ea repetiare de saccis et aliis petiis cum benedictione Dei. Quos moneo et exhortor, ne despiciant neque iudicent homines, quos vident mollibus vestimentis et coloratis indutus, uti cibis et potibus delicatis, sed magis unusquisque iudicet et despiciat semetipsum. Caput III: De divino officio et iuiunio et quomodo fratres debeant ire per mundum. Clerici faciant divinum officium secundum ordinem sanctae Romanae Ecclesiae excepto psalterio, ex quo habere poterunt breviaria. Laici vero dicant viginti quator Pater Noster pro matutino, pro laude quinque, pro prima, tertia, secta, nona, pro qualibet istarum septem, pro vesperis autem duodecim, pro completorio septem et orent pro defunctis. Et ieiunent a festo Omnium Sanctorum usque ad Nativitatem Domini. Sanctam vero quadragesimam, quae incipit ab Epiphania usque ad continuo quadraginta dies, quam Dominus suo sancto ieiunio consecravit (cf Mt 4,2), qui voluntarie eam ieiunant benedicti sint a Domino, et qui nolunt non sint astricit. Sed aliam usque ad Resurrectionem Domini ieiunent. . Aliis autem temporibus non teneantur nisi sexta feria ieiunare. Tempore vero manifestae necessitatis non teneantur fratres ieiunio corporali. Consulo vero, moneo et exhortor fratres meos in Domino Jesu Christo, ut quando vadunt per mundum, non litigent neque contendant verbis (cf 2 Tim 2,14), nec alio iudicent; sed sint mites, pacifici et modesti, mansueti et humiles, honeste loquentes omnibus, sicut decet. Et non debeant equitare, nisi manifesta necessitate vel infirmitate cogantur.