Latin
1.18 to 1.25
Papal Bulls, Solet Annuere 1.18-25
Not analysed yet
In quamcumque domum intraverint, primum dicant: Pax huic domui (cf Lc 10,5). Et secundum sanctum Evangelium de omnibus cibis, qui apponuntur eis, liceat manducare (cf Lc 10,8). Caput IV: Quod fratres non recipiant pecuniam. Praecipio firmiter fratribus universis, ut nullo modo denarios vel pecuniam recipiant per se vel per interpositam personam. Tamen pro necessitatibus infirmorum et aliis fratribus induendis, per amicos spirituales, ministri tantum et custodes sollicitam curam gerant secundum loca et tempora et frigidas regiones, sicut necessitati viderint expedire; eo semper salvo, ut, sicut dictum est, denarios vel pecuniam non recipiant. Caput V: De modo laborani. Fratres illi, quibus gratiam dedit Dominus laborandi, laborent fideliter et devote, ita quod, excluso otio animae inimic, sanctae orationis et devotionis spiritum non extinguant, cui debent cetera temporalia deservire. De mercede vero laboris pro se et suis fratribus corporis necessario recipiant praeter denarios vel pecuniam et hoc humiliter, sicut decet servos Dei et paupertatis sanctissimae sectatores. Caput VI: Quod nihil approprient sibi fratres, et de eleemosyna petenda et de fratribus infirmis. Fratres nihil sibi approprient nec domum nec locum nec aliquam rem. Et tanquam peregrini et advenae (cf 1 Ptr 2,11) in hoc saeculo in paupertate et humilitate Domino famulantes vadant pro eleemosyna confidenter, nec oportet eos verecundari, quia Dominus pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo (cf 2 Cor 8,9). Haec est illa celsitudo altissimae paupertatis, quae vos, carissimos fratres meos, heredes et reges regni caelorum instituit, pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit (cf Jac 2,5). Haec sit portio vestra, quae perducit in terram viventium (cf Ps 141,6). Cui, dilectissimi fratres, totaliter inhaerentes nihil aliud pro nomine Domini nostri Jesus Christi in perpetuum sub caelo habere velitis. Et, ubicumque sunt et se invenerint fratres, ostendant se domesticos invicem interse. Et secure manifestet unus alteri necessitatem suam, quia, si mater nutrit et diligit filium suum (cf 1 Thess 2,7) carnalem, quanto diligentius debet quis diligere et nutrire fratrem suum spiritualem?