Latin
LIBRI PRIMI FINIS
Pascasius Justus Turcq, Alea 100
Unproofread scanNot analysed yet
Atque illud omnes naturae obedientes homines sequimur &appetimus, quod uel est uel putamus bonum: quod uerò malum, contrà declinamus &fugimus: omnesque, res omnes, uti cogitatione concipimus, ita ad illas toto animorum sensu mouemur. Videmus enim saepe multos grauiter excandescere, ob quam rem alij ne irascantur quidem: omnesque casus &euentus rerum uarios, uariè pro mentis sensu aestimare, pertimescere, expectare &ferre. Itaque quo quisque rationem magis exercitatam, magis eruditam &constantem habet: ita rebus casibusque humanis minus commouetur, minus perturbatur, minus cupit, minus dolet. Atque hinc est, quòd Stoici sapientem illum suum, qui nihil admiretur, nihil metuat, nihil peccet unquam, omni uacare perturbatione dicunt, tum cupiditate &metu, tum etiam aegritudine &uoluptate animi, &iracundia. Etsi id quidem illi confuse faciunt: omnesque Philosophi &Poetae sapientem non hominem, sed Deo similem esse, unoque minorem loue prodiderunt. Si igitur ad cogitationem animique sensum affectus mouentur, omnesque pro rei quae sensibus percipitur magnitudine, non solum quę est, sed quae uidetur, animos tanquam habenis adducimus &remittimus, ut ne ultra quàm opor tet, &ratio dictat, cupiditates nostrae concitentur, nos que appetitione nimia inflamment: in cogitatione, rectaque &firma mentis ęstimatione uidetur positum. Quod cum ita sit, rectè est dictum, Aegritudinum animi medicinam esse Orationem: &sicut bonae ualetudinis medicinam, ita etiam bene uiuendi artem Prudentiam esse.