Latin
LIBRI PRIMI FINIS
Pascasius Justus Turcq, Alea 101
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes enim in omni deliberatione hoc facimus, ut animum eorum quibuscum agimus, ratione &consilio, non solum in ueritatem &nostram sententiam inducamus, uerumetiam à uitijs omnibus immunes &alienos reddamus. Veruntamen haec de affectibus sic dicta, quamuis in genere, maximè in perfectis &rectè à natura informatis hominibus sunt uera (naturae enim lege rationi subiecti sunt appetitus, &inuitat uera ratio bene sanos homines ad iusticiam &ęquitatem:) tamen in magna naturae degeneris corruptione, &magna educationis prauitate, omnes etiam contra rationem concitatas &elatas cupiditates habemus, quę impetus sui uehementia etiam uoluntatem secum trahunt. Sunt que cupiditates istae longè in alijs alię uehementiores, multisque gradibus in eo quod majus ac minus est, inter se diuersae. Ex quibus, eum maximę sunt, tales emanant uoces: Prudens, sciens, uiuus uidensque pereo, nec quid agam scio. –Uideo meliora, proboque, Deteriora sequor. Et, Verùm de his animorum motibus, qui rationis obedientiam abijciunt, &contrà proteruè insurgunt, quomodo regi debeant, postea dicemus. Nunc de ijs qui rationis frenis regi, &contrahi ac sedari possunt, agamus. QUEMADMODVM prius diximus, dupliCogitatio duplex: Naturalis. Erudita.