Latin
LIBRI PRIMI FINIS
Pascasius Justus Turcq, Alea 104
Unproofread scanNot analysed yet
uel eruditi negligunt. pellit: ita etiam eruditio &scientia, non solum ignorationem omnem ex hominum animis discutit, sed etiam turbulentum omne uitium miraculi modò remouet. Sed sicut de metu, ita etiam despe iudicandum est. IAM uerò ad ludendi cupiditatem Aleam redeamus. qua quidem affecti qui sunt, &afflicti mi serè, omnes illam uel naturali tantum cogitatione impetuque exercent: ut certè plerique faciunt: uel etiam eruditiore &exculta ratione cum sint, tamen etiam contumaciter in eodem Iudendi uitio assiduè uersantur. Sed est horum non ita magnus numerus. Nam cum nemo adhuc rationes, quibus erudire animum hac parte aleatores possint, consultò &cogitato proposuerit, ac nemo sua uitia cernat, sibique adulator sit quisque: non potuere nisi quadam uulgari &communi ratione omnes uti. Nos igitur ecquid proferre ualeamus, quod erudire aleatores possit, quod à perniciosa sententia retrahere, &motum animi turbulentum cohibere, tentabimus. Quod si ex sententia successerit, non solum bene operam positam esse opinabor, sed etiam maximos me studiorum meorum fructus percepisse putabo. Sin minus: certè tamen rectae uoluntatis conscientia me consolabor. Ad remediorum igitur formulas redeamus. DIXIMVS, commodi &utilitatis credulam ex iacta sorte spem, à naturali cogitatione &motu susceptam, ac peccati scelerisque quod cum alea coniunctum est, neglectam, à praua consuetudine, opinione uulgi, &ignorantia natum, praecipuas aleae causas esse. His duabus causis totidem remediorum formulas opposuimus, quarum prior haec erat: Qua in re sors proterua dominatur, auida credulaque spe commodum proponere sibi, atque animo suscipere, maxima est stulticia: facultatum uerò &bonorum suorum periculo consectari, insania.