Latin
LIBRI PRIMI FINIS
Pascasius Justus Turcq, Alea 105
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc quas habeat uires, quibusque sit deprompta locis, quo libentius illam faciliusque sumant aegri, totumque in animum digerant, exponamus. Ita enim etiam uel maxime, quasi medicamentum liquidius dederimus, ac quod uelut usque ad sensum opinionemque aleatorum pe netrare possit. Quod manifestè omnes fieri uidemus, ut multi minimis momentis, sine ulla ratione aut causa, leuissima planè cogitatione, magnum animo timorem concipiant (hoc enim &in ętatib. &in sexu, &nunc etiam in uerecundis fieri declarauimus:) ita etiam non pauci sunt, qui solo naturae sensu, nulla prorsus ratione aut euidente causa, alacriter admodum &citò spem toto pectore capiunt. Sed quia plures sunt timidi, &timoris causae &signa magis sunt conspicua, atque omnibus nota: ideo etiam clarius de timore iudi camus, ac majus quàm spes uitium est. par tamen omnino ac similis est utriusque iudicandi ratio. Verùm ut contraria sunt, ita etiam longè diuerso naturae motu &causa in hominibus concitantur. Timor enim spiritu &sanguine ad interio ra se recipiente, corporis habitum refrigerat, &tristes facit: Spes uerò, contrario planè motu exteriora calfacit, &laeticiam generat. In illo enim cor, Timor quomodo in hominib. generatur. Item spes quomodo. Spes quibus animi affectibus affinis. vnde fit, ut quod cupimus, id speremus: et contraAffectus animi qui corpus accendunt, omnes stulticiam &surorem generant. Calore nimio in capite exi stente, mentis alienatio succe dit. cor, quod affectuum sedes est, contrahitur &premitur: auersatur enim &fugit futurum malum, estque non dissimilis tristiciae motus.