Latin
LIBRI PRIMI FINIS
Pascasius Justus Turcq, Alea 109
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc autem, cum etiam assiduo, quod sperant, facultatum periculo persequantur, quid potest actione illa stultius esse, quae neque consilium neque modum in se habet ullum? Quid homine tam indignum, quàm à ratione discedere, &temulentae sortis do minationi se totum tradere? Sapienter, sanè sapienter, &magna constantia in officiorum doctrina est traditu: Omnis actio uacare debet temerita te: neque uerò agendum quicquam, cuius non possis causam probabilem reddere. Temeritas enim ho minem ex homine tollit. At quam tandem aleato res actionis suae causam reddere posse putamus? Ecquid illos uel uerissimile proferre? Tullium si adhibeant, isque diu meditatus, oratione illorum causam defendere si uelit, nihil unquam praeter conceptam temerè spem lucri, hoc est animi motionem ad stultam &credulam opinionem concita tam producere possit. Ergo, pecunias fortunasque suas omnes, iniquae, fallaci &perniciosae sorti submittere, quam habebit excusationem non solum temeritatis, sed etiam insaniae? si quis uniuersis suis opibus in punctum ludat, neque id cum uno solùm, sed etiam cum duobus aut trib. unà fecerit: nonne is meritò omnium iudicio &uoce demens proclamabitur? nonne, si deinde maximis in miserijs semper uersetur, meritò id omnes factum esse dicant, iustamque illum sui furoris poenam sufferre iudicent? Atqui eadem est in re parua sortis proteruitas, idemque periculum, quamuis bonorum iactura minor. Atque haud scio, an, sicut eum qui quatuor in alea dies, anxia ualde cura continenter lusit, ac interea uiginti minas perdidit, una id illum hora detrimentum fecisse melius esset: ita etiam, qui uniuersis fortunis &bonis suis multis annis, magna solicitudine, magna &acerba molestia, magnisque animi cruciatibus ludunt, an hora id facere illos incommodum, atque ad alias uitae rationes se traducere melius foret?