Latin
LIBRI PRIMI FINIS
Pascasius Justus Turcq, Alea 110
Unproofread scanNot analysed yet
Nulla enim uitę conditio inueniri potest, quae non multo tranquillior &liberior sit, quàm illa, in qua semper tam saeuus tyrannus imperat, semper tam anxia &auara spes miserè homines uexat ac torquet. Et sunt sanè non pauci, quibus nunquam bene esse uidemus, nisi cum pecunia illis, quam subijcere sub aleam possint, omnino defit. Iam uerò etiam maximam in fiducia &spe ista stulticiam inesse, proxima ei dementia, in quam paruis admodum momentis aleatores sępe incurrunt, apertè demon strat. Quis enim non uidet, commotos leui damno aleatores, ita sępe indignationis &irarum flammas concipere, ut quod reliquum sibi est pecuniarum, iniquissima, imò etiam planè desperata sorte, inconsideratè adeò &temulenter proijciant, nihil ut ab ijs differre uideantur, qui cum aquam hauriunt, quia situla puteo remansit, funem etiam proijciunt? Et quis non illos plus quàm manifesti furoris &insanię condemnet, qui eò dementię deuenerunt, ut dentibus, supercilijs, uxore, libertate ludant? quorum quoniam exempla protulimus, nihil est opus hic resumere.