Latin
LIBRI PRIMI FINIS
Pascasius Justus Turcq, Alea 111
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo cum stultam, inanem, temerariam, &planè perniciosam esse hanc suam bonae spei fiduciam aleatores didicerint, illamque bonorum suorum periculo subleuare, nihil ab insania abesse cognouerint: uerissimum esse sibi persuadeant, quòd Vergilio carmen attribuitur, Lusori cupido semper grauis exitus instat. Nam &suprà declarauimus, damnum semper in alea, quàm lucrum, certius esse: &infinitus aleatorum numerus comprobat. NVNC ad alteram transeo formulam, quę pernicioso errori opponitur, quo nullo se scelere contaminari aleatores putant: quę quoniam à Cicerone luculenter est tractata, &latè patet, ab ipso desumere operęprecium puto. Detrahere aliquid alteri, &hominem hominis incommodo suum augere commodum uelle, magis est contra naturam, quam mors, quàm paupertas, quàm dolor, quàm caetera quae possunt aut corpori accidere aut rebus externis. Nam principiò tollit conuictum humanum, &societatem: hoc est, naturam, deos atque homines uiolat. Si enim sic erimus affecti, ut propter suum quisque