Latin
QVI PERICVLVM AMAT, DIGNVS EST IN
Pascasius Justus Turcq, Alea 123
Unproofread scanNot analysed yet
Tum si quos etiam familiariter norint, quibus alea magno detrimento ac damno, magno etiam dedecori &infamiae fuit: illorum ut uitam, omnibus malis &miserijs refertam, diligenter inspiciant, moneo. Atque haec quidem quae diximus omnia, illam directè partem attingunt, qua laborare prius aegrotum animum aleatoris diximus: quibus quidem saepe &tempore adhibitis remedijs, memini me grauiter ęgrum &afflictum animo miserè adolescen tem, magna relata gratia, omni prorsus ludendi cupiditate liberasse. Neque uerò semel ista tantum sunt legenda, ei qui utilitatem ex ipsis percipere uelit: sed sicut in corpore curando, quae recta ratione fiunt medicinae, etiam si utilitas statim non subsequatur, tamen continenter sunt adhibendae, neque ad alia transeundum, aut desperandum interea: ita etiam animum quę curant remedia, diu &assiduò admoueri debent: neque dum utilitas consequatur, &aegritudinis leuamentum succedat, unquam sunt relinquenda. Equidem Corpora impu ra quanto quis nutrit magis, tan to laedit magis.