Latin
QVI PERICVLVM AMAT, DIGNVS EST IN
Pascasius Justus Turcq, Alea 124
Unproofread scanNot analysed yet
Bonus ac probus ad omnem animi moderationem conten dere debet. Modestus in quo continentem superat. Cupiditates omnes extirpan dae. adolescentem illum, de quo dixi, primùm singulis ista diebus &mane &uesperi legere iussi: postea uerò etiam memoriter recitare: &,quod iuuit in primis, saepe totius rei indignitatem disputando inquirere &examinare. VERVM quia, ut in corporibus impuris accidit, quę quanto quis nutrire uolet magis, tanto laedet magis: ac proinde saepe totius, prius quàm partis affectae, ratio habenda est: ita etiam in animo similiter usuuenit. Ideo non hac solum parte, sed etiam toto sui ueluti corpore, ut sano &puro sint animo, sedulò admodum curare aleatores debent. Neque uerò satis esse putent, in una sibi alea temperare, nisi etiam ab omni alia cupiditate &nequitia se abstineant, omnique dedecori ac turpitudini parêre desierint. Ad omnem enim animi moderationem, omni studio diligentia que contendere debet, quicumque probus ac bonus esse uelit. ad quam quidem una est ratione duce, per continentiam, uia. Hoc siquidem modestus superat continentem, quòd ille ne cupit quidem amplius turpium uoluptatum quicquam. Nam quid prodest laboranti pedi uel brachio succurrere, atque interim pectoris aut capitis malo perire? Nihil hercle magis, quàm si quis praeclaram ciuitatem una aliqua debiliori parte ab hoftium impetu probè tueatur &defendat, atque interea alio si expugnatur loco. Sunt igitur omnes cupiditates extirpandae: idque usque eò, ut ne radicem quidem ullam in animis relinquant amplius. Nam ex ijs quae sic relinquuntur, solet rursus aliquid pullulare, dum idipsum à nequitia &prauitate irrigatur.