Latin
19.6 to 19.9
Pascasius Justus Turcq, Alea 19.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque quam auariciam omnes sic uocant, credo quia pecunia studium &usus eius exer cetur: cum tamen non propter se, minimeque auarè, sed qua Aleatores non diuersa ratione utantur &frui possint, luxuriose illam exauarè, sed luxu riose pecunias petant, &comparare iacta sorte aleatores studeant, (ijs expetunt. enim rebus quę sunt libidinis, sumptus suggerere, cupidi tatibus obsequi, uestitu indulgere, corporibus deseruire, obsonare, &profusis sumptibus cętera uiuere, imò etiam de sorte &lucro prolixè largiri assistentibus, maximeque uoluptatum ministris, uidemus) ne pars quidem ista auariciae nomine sordido, sed potius luxuriose cupiditatis Alea luxuriolibidinisque genere continebitur: nisi si quis fortè nouum sa est cupiditas. quoddam &animosum ac superbum auariciae genus confingere malit. Quae quidem ex eo cuiuis facile est noscere, In largiorem pe quod nemo qui largiorem in pecuniam ludere consueuit, cuniam ludere uel certo quęstu &lucro, sine maxima molestia, idem in consueti, ne cerpusillam faciat. Atqui auidis &sordidis hominib. omnis to quidem quae lucelli bonus est odor. Quare nihil etiam auariciae, quae ti stu in pusillam miditatis omnisque imbecillitatis est comes, magis contra ludant. rium esse potest. Haec enim quia modum deserit, tota in uitio Auaricia quia est: alea uerò, quia transit, &rationis fines longo interual modum deserit, lo praeterit, uituperatur. Neque uerò etiam quicquam in se pain uitio est: alea, quia tranrum, itaque nec medium habet. Alterius enim incommodo suum sit. augere commodum uelle, tam est contra naturam, &iniquum semper, ut nullo unquam tempore, quantumuis adducas aut remittas, laudari possit. Quare, quid Aristoteles uelit, Aristotelis dicum quarto Ethicorum libro ait, Attamen &aleatores &cti explicatio. fures &latrones auari putandi sunt, quòd in turpi quaestu sint occupati, (nam spe quaestus haec instituta sequuntur, &probra perferunt:) postea explicabimus. Id enim perinde est, ac si quis &meretrices auaras esse dicat. Non enim aleatorum naturam ibi describit, sed auariciae partes omnes exponit. Immò neque ipse aleatores auidos esse negem: eoque tanquam proprio &commodo epitheto, eleganter etiam appellari posse: quemadmodum &spes auida atque auara, scitè hercle à Poetis uocatur: sed ab ijs qui rei naturam in eo consistere, &omnino contineri dicunt, uehementer dissentio.