Latin
LIBRI II
Pascasius Justus Turcq, Alea 20
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur, si quis uir magnus, multum ab omni doctrina &natura instructus, dicendi quadam singulari facultate &scientia praeditus, affectionis huius grauissimae &turpis admodum actionis naturam ita omnibus suis numeris explicet atque euoluat, ut quàm sit perniciosa &iniqua, maximis omnibus uitijs sceleribusque districta, plane &perspicue deinde ab omnibus nosci posset: tum, quod caput est, qua ratione afflicti miserè homines, euellere diram ex animo cupiditatem ualeant, &qua facta medicina graui expedi re sese cura, magnumque minuere dolorem queant, apertè doceat: is sanè dijs proximus, omnium maximum &propè diuinum in societatem humani generis beneficium conferre iudicandus sit. Ego non, ut hanc mihi laudem sumam, aut tali me honore dignum putem, (prę magni enim &sapientis illud uiri munus est:) sed quod mihi sum conscius, ut tenui in re mecum habitans, excelsa omnia ingenia ad pulcherrimi operis laudem, ac quod in primis mihi proposui, ad grauissimi affectus solatia reme diaque, &doloris leuamenta inquirenda excitarem, propter utilitatem communem, prouinciam hanc suscepi. In qua si minus omnia quae debui &uellem, propter ingenij tenuitatem, cuius me poenitet, praestiti, certe tamen in laude uoluntas esse debet: &uel excitasse ad prae clarum &utile cum primis Opus optimorum omnium ingenia, benignè ac liberaliter factum uideri. Neque enim ego (deos testor) tam perfecti aut praestantis alicuius operis gloriam, quàm desideratae ex eo, utinam etiam futurae utilitatis, quaestum in animum induxi. Ideoque, non ornato &numeroso uersuum aliquo genere, quamuis aptam illis materiem, &in quibus mediocriter aliquando uersatus fui: non disputatione, &Dialogo: non oratorio aliquo, quod splendorem aut magnam aliquam dicendi uim &animi alacritatem requirit: sed didactico, ut uocant, libero, tenui &quieto orationis genere, at maximè ad docendum apto, rem omnem tractandam recepi. Illud enim, cùm nihil quod ad rei alicuius naturam perdiscendam pertinet, praetermittere uidetur: tum etiam natura &ordine ualde mihi conueniens apparet.