Latin
VIENSIS PHILOSOPHIAE ET
Pascasius Justus Turcq, Alea 29
Unproofread scanNot analysed yet
Ne dicam interim, quod non minimum fuit, amicis, multisque uehementer id à me flagitantibus, imò etiam tanquam debitum officium exigentibus, morem gerere uoluisse: &dum hęc meditor, magnum in aleam odium concitare, atque in alia potius omnia, omnium uoluntatem inducere, quàm ut illam, in libidinem tam exitiosam &impiam ruere etiam sinant. Sed quoniam cognita mali natura &causa, facilius est, tanquam in morbo, curationem adhibere, ut rem ipsam aggrediamur: primùm, quod omnis à recta ratione suscepta de re aliqua institutio facit, quid sit Alea definiemus: deinde, unde huiusmodi in hominib. cupiditas oriatur: &quid illam alit, ac maiorem facit: tum quos producere effectus soleat: postremo, quae cognata sibi, quae pu gnantia sint, exponemus. Atque ut naturam eius de quo dicturi sumus intelligatis, non quod quidam natalitijs diebus quotannis facere hic ingeniose magis quàm utiliter &magno cum applausu solent, &multi fecerunt chartularum, talorum, tesserarum, latrunculorum, aut eorum qui fritillo, ueteribus etiam in usu, exercebantur, ludum, aut ludendi modum &rationem aliquam uel quaestionem &controuersiam, inter ludendum fortè natam, euoluemus: sed potius cupiditatem ipsam, quae in animis insita, late se diffundit, explicabimus.